Liber Job*

Caput 18: Versus 10

Abscondita est in terra.Ibid.In terra pedica absconditur, cum culpa sub terrenis commodis occultatur, quatenus homo videat, quid concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat, in quo culpae laqueo pedem ponat.Et decipula illius.Intuetur enim hostis mores cujusque cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem, ad quae agnoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac laetis moribus luxuriam, asperis mentibus iram et superbiam. Ibi ergo decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit: quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquae cogitationis.
(* Traductions européennes)